80
Tommaso Rossi
EMINENTISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE
Quamquam non pauci optimae notae tum Philosophi tum
Theologi impiissimum Benedicti Spinosae Atheismus erudite sa-
pienterque oppugnaverint; nemo tamen fortasse subtilius id hacte-
nus praestitit quam eruditissimus Vir D. Thomas Rossi in libro, cui
titulum dedit
La Mente Sovrana del Mondo
. In eo omnia Catholicae
Fidei Christanaeque Disciplinae undequaque consona; omnia
docte, erudite, profunde disputata; omnia praelo ac cedro digna.
Hoc meum judicium, quod nullius certe ponderis erit, nisi pastora-
lis Eminentiae tue facultas accedat. Sacram ego interim Purpuram
humillime deosculor.
Neap(oli) die 5 Febr(uarii) an(no) 1743
Eminentiae Tuae
Addictissimus & Obsequentissimus Famulus
F. Jacobus Philippus Gatti Augustin(anius)
Attenta relatione P. Revisoris. Imprimatur.
Datum Neap(oli) hac die 3 Martii 1743.
Julius Tornus Can(onicus) Deput(atus)